
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60




1570 VIII 16 Vertrag von Speyer
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 4 von 13 ![]() |
|
quam ad ea, quæ in articulis expresse continentur) ac in omnibus necessita-
tibus pro defensione et conservatione eiusdem Regni Hungariæ Maiestati
suæ Cæsareæ ac Successoribus suis Hungariæ Regibus fideliter assistet, ita,
ut, quoties Sacram Cæsaream Maiestatem vel Hæredes ipsius in
persona interesse contigerit, persona ipsemet etiam sua vel cum suis auxi-
lÿs, cum auxilia missa contra communem hostem fuerint, est adfuturus,
studiumque liberi Christiani Principis, ac veri sÿnceriterque coniuncti in
defensione non segniter navaturus, vice vero versa Sacra Cæsarea Regiaque
Maiestas casu, quod Imperator Turcarum Serenissimum Principem bello
petat, ditionesque eius hostiliter invadat, Serenissimi Principis defen-
sionem et tutelam pro viribus realiter, eaque qua Imperatorem et Regem
Christianum decet, fide et Sÿnceritate susceptura est, in quo tamen Sacra
Cæsarea Regiaque Maiestas hæc sibi cavet, quod nullo pacto, vel ratione
contravenire velit capitulis pacis inter Maiestatem suam Cæsaream et
Ser[enissi]mum Turcarum Imperatorem pactis, cum Maiestas Sua Cæsarea ea
inviolabiliter observare velle et promiserit, et apud se plane constitu-
tum habeat, quocirca Serenissimus Princeps evitabit ea omnia,
quæ turbandæ quieti materiam subministrare possint. Imo quantum
maxime poterit cum prædicto Turcarum Imperatore pacem colet, ac ipsum
si quando adversus se offensum aliquid moliri præsenserit, quibuscunque ra-
tionibus et medÿs leniet, ac vel largitionibus et muneribus conciliare stude-
bit, ut nimirum Serenissimus Princeps vel e<x> non iniqua causa hostis illius
potentiæ se opponendo sibi ac Cæsareæ Regiæque Maiestati maiora haud accer-
sat pericula, hoc tamen in loco sicuti prius Sacra Cæsarea Maiestas
suum Serenissimo Principi offert auxilium et opem.
Seite 4 von 13 ![]() |